Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ELEEMOSYNA

ELEEMOSYNA,⁴ Idem quod, Capellania, Munus et beneficium ecclesiasticum. Stat. Mss. S. Flori fol. 61. v°.: Praecipimus ut clerici, qui Helemosinas seu capellanias a fidelibus per civitatem nostram et diocesim pro tempore ordinatas in posterum recipient, infra duos menses a receptione hujusmodi computandos, se personaliter debeant praesentare, ut videre possimus an honesta sit eorum vocatio, et utrum digni sint ad talia vocari, et ut a nobis licentiam et auctoritatem recipiant celebrandi et orandi pro animabus eorum, qui capellanias seu Helemosinas hujusmodi ordinarunt.