Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ELEEMOSYNA

ELEEMOSYNA,⁵ Praedium sub annuo censu, titulo Eleemosynae, hominibus servilis conditionis concessum. Charta Ludov. Comit. Blesens. et Clarim. ann. 1197: Omnes homines in dominio meo et in Elemosinis meis Castriduni manentes, talliam michi debentes,... quitto et immunes esse concedo... Si quid de censa hac reddenda ea die defecerit, defectus die crastina in duplo a burgensibus de dominio meo communiter michi reddetur. Similiter unaquaeque Elemosina per se et per majorem suum censam suam ea die reddet. Omnes de dominio meo et de Elemosinis meis Castriduni manentes, qui de mea servili conditione erant, et eorum haeredes et teneuras, ab omni jugo servitutis meae penitus quitto et absolvo. Vide infra Eleemosynarii 6.