Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EMANO

EMANO, (EMANERE) Extra domum manere, vagari, peregrinari. Papias in Codice Bituric.: Emanere, Excubare. Gloss. Gr. Lat.: Ἐϰϰοιτῶ, Emaneo, Emanet, διαμένει, παννυχεύει. Gloss. Lat.: Graec. Emansio παννυχισμός. Emensiones, ἐϰϰοιτισμοί, ἀπόϰοιτοι. Vide Cujacium lib. 6. Observat. cap. 26.

Emansores, in Gloss. Lat. Gr.: Ἀπόϰοιτοι, λησταί. Gloss. Gr. Lat.: Ἐξώϰοιτος, Emansor, Qui diu vagatus ad castra regreditur, Modestino leg. 3. § 2. Dig. de re milit. (49, 16.) Petrus Blesens. Ep. 142. de Monachis vagis: Transfugae et Emansores a claustro effraenes, vagi et Sarabaïtae. Contra, Mansores, qui domi manent, resident. Vita S. Theodardi Archiepisc. Narbon. apud Catellum pag. 757: Sive Mansor, sive idem esset viator.