Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EMANO

EMANO, De sanctitate Glastoniensis Ecclesiae tom. 1. Monastici Anglic. pag. 7. col. 2: Si quis Emano aliquod aedificium juxta locasset, quod ab umbratione sua lucem impediret Ecclesiae, statim patuit ruinae. Pro Emano puto legendum e vicino. Utriusque persimilis erat scriptura in antiquis libris, ubi neque voces separabantur, neque litterae i punctum superponebatur, adeo ut facillime labi potuerit lector minus attentus.