Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EMITTO

EMITTO, (EMITTERE) Libellum conscriptum ei cujus interest tradere, quod post traditionem rei venditae demum et absolutionem chartae a notario ipso factum passim memoratur; charta ann. 746. ap. Brunett. pag. 523: Ego Gadilupu post traditione cunplevi et emisi. Alia ann. 763. ibid. pag. 576: Ego qui supra Uboald notarius post tradita complivi et Emisi. Ita forte legendum pro Scrisi non scripsi, ibid. pag. 567. in chart. ann. 759. ubi etiam videndus versus 5. et 6. Vulgo scribebatur Post tradita complevi et dedi. Confer Brisson. in Cautionem Emittere.