Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EMO

EMO, (EMERE) Ad censum recipere, Gall. Prendre à ferme. Libert. Briancz. ann. 1343. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 731. art. 32: Concessit et ordinavit quod nulli quicumque officiales Dalphinales dictae bailliviae, seu nobiles ejusdem Emere possint vel colligere aliquos redditus seu census alicujus ecclesiae,..... exceptis illis qui accessaverunt pro tempore accensamenti, quibus liceat recolligere per tempus in accensamento contentum. Vide infra Emptio 2.