Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EMPLASTRUM

EMPLASTRUM, a veteri Gallico Plastre, Modus agri, Solum aedificiis aptum. Tabularium Matiscon. seu Liber incatenatus fol. 183: Emi a Stephano Canonico duo Emplastra xx. solidos Lugdunensis monetae, in quibus duas domos aedificavi. Vide, Plastrum et supra Amplastrum.