Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EN

EN, et Ena, Voces nobilium utriusque sexus nominibus praeponi solitas apud Beneharnos, scribit Marca lib. 7. cap. 16. num. 5. quae quidem idem sonant quod Dominus, vel Domina: nec apud Beneharnos duntaxat, sed et apud Catalanos et Aragonenses, ut ex Raimundo Montanerio in Chronico Regum Aragon. ex Historia Expugnatae Minoricae Insulae, et Chronico Petri Regis Aragon. editis a Michaele Carbonello, passim colligitur. Nescio an huc spectet epitaphium, quod descripsit Catellus lib. 2. Rerum Occitan. pag. 171: En Ramon Arnaldus jacet hoc in marmore clausus, etc. Vide Andream Boschum in sua Catalania pag. 574.

Eodem spectare suadet hujus vocis usus alias in Occitania frequens, atque etiamnum vigens in superioribus partibus hujus provinciae saltem apud plebeios; sed arbitror apud Occitanos iis vocibus illos designari, qui inferioris sunt originis, et reipsa distinguuntur a nobilibus: quorum proprio nomini vox Dominus aut Domina aliave similis, ut Miles, fere semper praefigitur. Codex MS. Bibl. Domini de Chalvet Senescalli Tolos. de Haereticis Albigensibus: Premisit garcionem suum et precepit ei, ut pararet cenam in castris in hospitio d'Ena Saca. Et infra: Ermegaudus Vena de Regalimonte venit ad ipsam dicens sibi, quod duo de illis Bonis hominibus, qui dicuntur heretici, quorum unus vocabatur R. Delboc maritus olim d'Ena Cabriagia, de Albia et socius ejus cujus nomen ignorat ipse, ut dicit, erant in domo Guillelmi de Mauriano.

Ena, vel Na promiscue mulieres natalibus insignes nominibus suis praeposuisse dubitari non licet. Id quidem jam monuerat Petrus de Marca, testis hac in re locuples, lib. 3. Marcae Hisp. cap. 9. pag. 262. Quod pluribus Instrumentis, quae ad domum de Guiscard pertinent, confirmat D. de Serigny, in Reg. 4. Armor. gener. pag. 2. et 3. in quibus, ut observat, nusquam Ena, sed Na perpetuo legitur. Iis addo Chartam donationis pro Claristis de Monte Marsano dioecesis Atar. ann. 1270: En Gaston et Na Matta; quae unica voce perperam scribunt nonnulli. Eviluit tamen postea ejusmodi titulus, uti docet idem de Marca loco laudato, ab eoque abstinuere proceres aliique; cui successit vox Don, post nuptias nimirum Ferdinandi regis Aragonum cum Isabella regina Castellae. Vide infra Na 2.