Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ENIM

ENIM, non semel redundanter usurpat Lucifer Calaritanus, nulla necessitate vel notione, quemadmodum Graeci δέ. Cur me incusas quod Enim sim. Interdum pro autem usurpatur. Regula Magistri cap. 82: Hoc enim ne sit in aliquo, frequenter omnes scrutentur a Praepositis. Anastasius Bibl. in Nicolao I. pag. 209: Fecit Enim in confessione ipsius sacratissimae Basilicae jugulum de auro, etc. Eckeardus de Casibus S. Galli cap. 3: Scio, inquit ille, et optime scio, nam Enim semper facit, quod semper fecit, etc.