Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ENSIS

ENSIS a Estoc, Cuspidatus. Arest. parlam. Paris. ann. 1268. in Reg. Olim fol. 56: Sufficienter inventum est quod dictus Boso dictum Ademarum percussit cum Ense a estoc in dextro latere propria manu, et de ipso ictu cecidit dictus Ademarus. Cui opponi videtur ensis, qui Batue nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1385. ex Reg. 126. Chartoph. reg. ch. 188: Perrin Bonnot, qui avoit une Espée batue en sa main, de laquelle il avoit joué le jour dessusdit au jeu du bouclier.

Ensis Garnitus Vagina sua instructus. Charta ann. 1276. ex Tabul. archiep. Auxit.: Et faciat dicto domino archiepiscopo unum Ensem garnitum trium solidorum Morlanorum in signum cognitionis, etc.

Ensis Justitiae, Quem defert tortor. Lit. remiss. ann. 1453. in Reg. 182. Chartoph. reg. ch. 316: Pierre Regnault bourreau de la ville de S. Omer s'en ala vestir et quérir en la ville une grant espée, que les bourreaux dudit S. Omer ont accoustumé de porter, que on appelle communément l'Espée de justice.

Ensis Segovianus, Qui et nude Segovianus dicitur, in Segovia Hispaniarum urbe fabrefactus. Acta Inquisit. Tolos. ad ann. 1244. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 441: Petrus Aura similiter jactabat se de morte ipsorum (Inquisitorum) dicendo, quod cum quodam Segoviano percusserat in eos. Stat. synod. eccl. Carcass. ann. 1270. cap. 2. ex Cod. reg. 1613: Prohibemus insuper clericis universis quod Enses Segovianos, cultellos acutos, incongruos non defferant.