Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EPIPHANIA

EPIPHANIA, Festum quod Christiani celebrant ex antiquo ritu 6. Januarii, ut ex Ammiano lib. 21. colligitur. De nominis ratione ambigunt doctiores, etsi in eam videantur ire sententiam, ut putent ita dictum, quod cum hac die Bapptismatis Christi solemnitas agatur, tunc primum Christus coeperit gentibus manifestari, qui antea latuerat omnibus, atque adeo ipsi ejus Prodromo, qui in Evang. Joan. cap. 1. 31. ait, Ego nesciebam illum. S. Hieron. lib. 1. in Ezech. cap. 1: Epiphaniorum dies huc usque venerabilis est, quod huic tempori congruit, quando dictum est, Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui. Id etiam adstruit Joan. Chrysost. in Homil. de Baptismo Christi, qui auctor est ita dictum festum, quod Christus in Baptismo ἐπεφάνη, id est, demonstratus est, innotuit, coelesti voce.

Isidorus vero Hispal. lib. 1. de Off. Eccles. cap. 26. vult Epiphania esse dicta, quoniam stella ἐπεφάνη. apparuit in coelo, quando scilicet Magi Christum jacentem in praesepio adoraverunt. Nam hac die non Baptismum Christi duntaxat, sed et Adorationem Magorum et primum in Cana miraculum celebrant Christiani. Consentit Ptolemaeus Silvius in Laterculo: viii. Id. (Januar.) Epiphania, quo die interpositis temporibus, et stella Magis Dominum natum nuntiabat, et aqua vinum facta, vel in amne Jordanis Salvator baptizatus est. Papias: Epiphania, Graece Apparitio dicitur, vel manifestatio: hoc enim die Christus sideris indicio Magis apparuit adorandus, vel in Baptismate ostensus est, vel quo primo signo aquam in vinum mutans se propalavit.

Alii censent abusive Epiphaniae, seu Epiphaniorum appellationem huic inditam festo: quippe cum plurimae Ecclesiae in diem illum Natalem Domini referrent et Baptisma, quod de AEgyptiacis testantur diserte Cassianus Collat. 10. cap. 2. et Jo. Chrysostomus Hom. in Lucam cap. 2. de Graecis Asiaticis et Syris, Epiphanius in Panar. Haer. 51. Natalis vero Christi ἐπιφανειας, et ἐπιφανίων nomine donetur a Patribus, quia tunc primum apparuit nascendo Christus: factum postea ut Ecclesia CPolitana, quae Romanae usum amplexa, natalem Christi coepit celebrare die 25. Decembr. priorem nomenclaturam diei sextae Januar. attribuerit, ut quae prius colebatur tanquam Natalis Christi. Lexicon Graec. MS. Reg. Cod. 2062. et Suidas: Ἐπιφάνεια, ἡ τοῦ ϰυρίου ϰαὶ Θεοῦ ϰαὶ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἔνσαρϰος οἰϰονομία. Ita Natalem Domini vocat Zonaras in Juliano, quem Ammianus loco laudato Epiphania. Vide Casaubonum ad Annal. Baron. Exercit. 2. cap. 11. eumdem Baron. ad Martyrol. et Jacobum Gotofred. ad leg. 5. Cod. Th. de Spectacul.

Ridiculi cujusdam apud Parisios usus, parum dissimilis ab eo quem Charivari dicimus, in vigilia hujusce festi olim habiti, mentio fit in Lit. remiss. ann. 1353. ex Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 246: Cum in vigilia Epiphaniae Domini... ipse Johannes et plures alii sui socii causa solacii ivissent de nocte per villam Parisius percutiendo pelves, prout est in eadem vigilia fieri solitum, etc. Vide Grimm. Mythol. Germ. pag. 173. et infra Montina; ubi quid simile legitur. Religiosius alibi colebatur isthaec vigilia, ut discimus ex Ordinar. Rotomag. Ms.: Vigilia Epiphaniae, quam plures diverse colunt; alteri prandent, alteri jejunant: nobis autem jejunando colere congruum videtur: ... sed ecclesia Rothomagensis non jejunat propter solemnitatem Nativitatis Domini. Vide infra Festum Apparitionis in Festum 1.