Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EPISTOLAE

EPISTOLAE, Chartae et tabulae veteres, diplomata, caeteraque, quibus negotia gerebantur, instrumenta, quod in Epistolae modum conciperentur, atque adeo illius salutatione, in cujus scribebantur gratiam, inscriberentur. Hujusmodi Epistolarum formulae exstant apud JC. non paucae, quae postmodum, inclinato imperio, crebriores esse coeperunt, uti observare est praesertim ex Senatoris formulis: unde quidam existimarunt a Gothis, Longobardis, Francis, caeterisque Arctois Gentibus in Italicas Gallicasque plagas dimanasse. Et certe apud nos Epistolarum invaluisse usum docent plus satis Formulae Marculfi et aliorum, et infinita propemodum diplomata. En aliquot in exemplum. Testamentum S. Caesarii Arelat. Episcop.: Et si cui aliquid per Epistolam, aut per pitacium, aut verbo, pietatis intuitu contuli, valere volo. Vetus Charta sub Chlotario Rege apud Doubletum lib. 3. cap. 2. Sed quia votus meus fuerat, ut per paginam testamenti villas ipsas superius nominatas basilicae S. Dionysii concedisse, seu ut mos est loci illius, habetur per Epistolas delegasse, etc. Alia Caroli Martelli, apud eumdem cap. 4: Si quis... contra hanc Epistolam donationis nostrae... venire voluerit. Quae tamen Charta in formam Epistolae non concepta est. Tabularium Brivatense ch. 296: Quem per Epistolam cessionis in sua elemosyna pro suis luminaribus condonavit. Mitto reliqua.

De Epistolis Canonicis et aliis agimus alibi suis locis in adjectis. De Patentibus et Clausis in voce Sigillum secretum.

Epistolae Farcitae, Quae leguntur in sacris liturgiis, nec solis constant Scripturae verbis, verum plures etiam continent paraphrases intermixtas, quibus quodammodo farciuntur, hincque dicuntur farcitae. Vide in Farsa 2.

Epistolae Dominicales, Sanctorum, Quae diebus Dominicis et festivis Sanctorum in sacris liturgiis leguntur. Chartul. majus S. Vict. Massil. fol. 95. v°: Ipsa semodiata de vinea et terra nominata donavit pro filio suo Aicardo pro psalmis, himnis, canticis, et Epistolas dominicales et sanctorum.