Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EQUITATUS

EQUITATUS, Exercitus, servitium militare. Charta Nic. abb. S. Joan. Laudun. ann. 1196. ex Tabul. ejusd. monast.: Homines ipsius pacis talem nobis Equitatum persolvent, quod in die proprio negotio ecclesiae nostrae propriis sumptibus cum armis venient, ita quod ad villas suas die secunda redire poterunt. Vide in Hostis.