Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EQUULEUS

EQUULEUS, Patibulum, furca cui decollatorum Martyrum cadavera affigebant. S. Eulogius lib. 3. Memorial. SS. cap. 8. de Martyre decollata: Nec mora consternatis corruens membris, Equuleo deorsum versa suspenditur. Cap. 10: Nec mora ut erat lineis indutum cadaver sporta immissum alveo projici Principes mandaverunt, nec sicut caetera occisorum cadavera, aut pro foribus neglexerunt, aut Equuleo suspenderunt. Cap. 17: Confestim exanime corpus cujusdam homicidae patibulo... capite deorsum suspendi praecepit. Ita passim lib. 1.