Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ERA

ERA, pro Aira, Area, seu Ager vel locus incultus, Gall. Aire. Chartarium Ecclesiae Auxitanae cap. 108: De alia Era. Duae Erae fuerunt, ambae erant et adhuc sunt francdads S. Mariae, ita tamen quod si Cellarius habeat clamorem de eis, quinque solidos habet pro lege de una Era. Donatio Borelli Comitis Barcin. ann. 964. in Appendice Marcae Hispan. col. 884: Faciant ad jam dictam Ecclesiam... jornals novem ad ipsas vineas, et jornals duos ad messes colligendas, et jornals duos ad ipsa Era; id est, locum sive tectum sive apertum, ubi frumentum teritur. Charta Philippi Aug. Fr. Regis ann. 1211. apud Marten. Ampliss. Collect. tom. 1. col. 1100: Ab Era S. Venantii usque ad cuneum muri per viam pratorum S. Juliani, et a cuneo muri usque ad Ligerim, totum est de eleemosyna Regum Franciae. Ut Area quandoque, sic Era pro Coemeterio posset accipi hoc in posteriori loco. Vide Area.