Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ERA

ERA,² Pecuniarum subsidium ab AEs, aeris. Littera Regis Aragon. Edwardo I. Angl. Regi, apud Rymer. tom. 2. pag. 461: Per loca terrae nostrae, ad defensionem ejusdem, adjutorium sive Era colligitur et praestatur; unde fit armata, cum qua poterimus, etc. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. MSS.: Era, Ere, Decime, monnoie.