Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ESSE

ESSE,² pro Ire, ut Galli dicimus Etre pro Aller. Breviarium Hist. Pisanae, apud Murator. tom. 6. col. 171: Ad quod castrum vincendum Pisani Fuerunt cum quinquaginta navibus, plattis et schafis, etc, Vide Fuit.

Comput. ann. 1357. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 190. col. 2: Pro loqueriis novem ronssinorum, quos equitarunt quatuor ex dominis consulibus,... cum Fuerunt ante ad eventum uxoris Petri Scatisse. Phrasis Gallica: Lorsqu'ils ont eté au-devant.