Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EVANGELIUM

EVANGELIUM, seu Evangelii lectiones ex veteri instituto stantes audiisse fideles pluribus probat Henric. Valesius ad lib. 3. Philostorgii cap. 5. pag. 208. et D. Coustant, tom. 1. Epist. Rom. Pontif. col. 738. Evangelium nudato ense in Vigilia Natalis Domini, in Matutinis, Moguntiae legit Carolus IV. Imperator, ut est in M. Chronico Belgico pag. 286. Continuator Nangii ann. 1378. de eodem Carolo: Et pour ce que de coustume l'Empereur dit la septiesme leçon à Matines, revestu de ses habits et enseignes Imperiaux, il fut avisé par les gens du Roy, que ou Royaume ne le pourroit il faire, ne souffert ne lui seroit. Berrius in Carolo VII. pag. 87. de Sigismundo Imp.: Le lendemain vint l'Empereur à la Messe S. Pierre de Rome, et le Pape chanta la Messe, et l'Empereur dit l'Evangile en l'habit de Diacre. Vetus ceremoniale MS. cap. Comme on fait un Empereur: Le Pape doit chanter la Messe, et le Roy de France y peut estre, et doit dire l'Epistre: en son absence, le Roy de Sicile la doit dire: l'Empereur doit dire l'Evangile, et y estre couronné Empereur à S. Pierre de Rome, etc.

Evangelia Parvula, hoc est, Evangeliorum particulas in Schedulis descriptas, inter superstitiosa phylacteria recenset S. Hieronymus in Matthaeum cap. 23.

Evangelium Plenarium, Liber ecclesiasticus, in quo omnes ex Evangelio lectiones in sacris liturgiis recitari solitae continentur. Mallem quatuor Evangelia simul compacta intelligere. Hariulfus l. 2. Chronici Centul. cap. 10: De libris, Evangelium unum auro scriptum cum tabulis argenteis auro et lapidibus pretiosis mirifice paratum unum: aliud Evangelium plenarium unum. Vide Missale plenarium.

Purgatio per S. Evangelium. Anastas. Bibl. in Pelagio PP: Qui Pelagius tenens Evangelia, et Crucem Domini super caput suum, in ambonem ascendens, satisfecit cuncto populo et plebi, quia nullum malum peregisset contra Vigilium. Marcellinus Comes de eodem Pelagio: Apud S. Petrum ambone ascenso, Evangelioque super caput suum posito, juramento se crimine purgavit.

Divinatio per Evangelii Inspectionem. Vide Sortes Sanctorum. Et Glossar. med. Graecit. in Συγὸς τοῦ εὐαγγελίου col. 468.

Evangelium in Dorso Portare. Tabularium Ecclesiae Landavensis, in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 192: Et Rex circuiens totum territorium, et portans Evangelium in dorso, cum Clericis ferentibus Cruces in manibus, et aspersa aqua benedicta, simul cum pulvere pavimenti Ecclesiae et sepulchri, in omnibus finibus perambulavit per totum, facta maledictione et excommunicatione ab omnibus uno ore, illis specialiter quicunque locum istum cum suo territorio, et finibus istis subscriptis, ab Ecclesia Landaviae, et a Pastoribus illius in aeternum separaverit; data autem benedictione servaturis in pace. Similia habes pag. 198: Et Rex Arthruis circuiens territorium totum in giro suo, sparso pulvere sepulchri S. Cinwanchi discipuli S. Dubricii per totum confinium, antecedente sancta Cruce, cum aspergine aquae Benedictae, et praesente Episcopo Comeregio, cum suo Clero, solus Rex portabat Evangelium in dorso confirmans eleemosynam factam pro anima patris sui.

Evangelii Concentus, Canticum Evangelicum Magnificat recte interpretatur Mabill. ad vit. S. Arnulfi saec 6. Bened. part. 2. pag. 550: In vigilia Dominicae Asscensionis ad concentum sancti Evangelii intra synaxim vespertinam, etc. Neque enim, ut monet Vir doctissimus, alia pars sancti Evangelii cantata fuisse videtur tunc temporis in synaxi vespertina. Id autem omnino aperte probat Officium proprium S. Emmer. tom. 6. Sept. Act. SS. pag. 512. col. 2. et pag. 514. col. 1. ubi ad Vesperas legitur: Antiphona ad Evangelium; quae etiam nunc in monasterio S. Emmerammi ad Magnificat cantatur, ut ex priore ejusdem monasterii testantur docti Editores.