Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EX

EX de Post, Ex eo tempore, Gall. Du depuis, vulgatius nunc Depuis. Legitur apud Baluz. tom. 2. Histor. Arvern. pag. 342. ex Regesto Parlamenti anni. 1403.

Ex nunc, Ex hoc tempore, Ex tunc, Ex eo tempore, passim apud Scriptores aevi medii.

Ex post, Eadem notione, apud Acherium Spicil. tom. 6. pag. 207.

Ex in antea, Eodem sensu, in Pace Princip. ad Rhen. ann. 1259. ap. Kindling. Anecd. Monast. tom. 3. pag. 197.