Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXALTO

EXALTO, (EXALTARE) pro Exartare, r in l mutato, ut alibi saepe, et in ipso sequenti exemplo, ubi Flichium est pro Frichium pari mutatione. Silvas in culturam redigere. Litterae Officialis Paris. anni 1273. in Tabulario Calensi pag. 59: Recognovit, quod omnes terras de censiva dictae Abbatissae et Conventus, seu campiparte moventes et in flichiis existentes Exaltare poterit et reducere ad agriculturam. Vide Exaltatus.