Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXAMINO

EXAMINO, (EXAMINARE) dicuntur apes, quae una coeunt, et in examen congregantur. Apuleius de Virtutibus herbarum cap. 6: Ne apes Examinent et effugiant. Unde apud Barthium in Glossario Examinati dicuntur in Examina seu agmina redacti, ex Baldrici Hist. Palaest.

Exainer, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1465. ex Reg. 194. Chartoph. reg. ch. 75: Le suppliant ala aider...... à mettre à point un exain ou bournay de mouches à miel, qui icellui jour estoit Exainé ou vergier d'icellui Charretier.