Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXCELLENTIA

EXCELLENTIA, Titulus Principum, atque adeo Imperatorum. Anastasius Bibl. in Hadriano PP. pag. 106. de Carolo M.: Eosque recipiens ejus Excellentia, denuo repedavit Papiam. Ibidem: Excellentissimus ac benignissimus Carolus Rex: Excellentissima Hildegarda Regina. Vestra Augustalis Excellentia, in Epist. 5. Nicolai PP. ad Michaelem Imp. CP. et Epist. 55. Adde Capitula Caroli C. tit. 5. cap. 8. Alcuinum Ep. 23. Epistolas Francicas tom. 1. Hist. Franc. 39. 40. 49. 52. Joannem VIII. PP. Epist. 52. 54. Gregor. VII. PP. lib. 1. Epist. 18. lib. 3. Epist. 10. Joan. Mabillonium tom. 2. Analector. pag. 687. et quae observavit Bivarius in Comment. ad Pseudomaximi Chron. pag. 65. et seqq. Observat. Mabillonius lib. 2. Diplom. cap. 7. summos quoque Pontifices Excellentiae titulo quandoque fuisse donatos; Eo quippe, inquit, Hadrianum Papam affecit Carolus M. in Epistola apud Chesnium tom. 2. Epist. 22. eumdemque Alcuinus Epist. 33. Leonem III. Kenulfus Rex Merciorum apud Willelmum Malmesbur. fol. 16. Paschalem II. Ivo Carnutensis. Hunc quoque titulum Leutherico Senonum Antistiti tribuit Fulbertus Carnut. Episcopus, eumdemque S. Bernardus Ricuino Tullensi. Charta ann. 1182. ex Chartul. S. Corn. Compend. fol. 112. r°. col. 1: Domino suo Dei gratia venerabili Silvanectentium episcopo, G. Thenoliensis abbas salutem et reverentiam. Sciat Excellentia vestra, etc.

Eo praeterea insignitur Dalphinus, in Charta ann. 1391. ex Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 95: Notum fieri volumus universis nos reperiisse in recognitionibus dalphinalibus.... per dom. Guigonem Borrelli commissarium in hac parte ab Excellentia dalphinali specialiter deputatum receptis.

Per Excellentiam, Phrasis Gallica, Par excellence, Excellenter, egregie. Lit. Caroli reg. Franc. primog. ann. 1357. ex Bibl. reg.: Nos igitur qualiter in ipsa sacrosancta capella divinum servitium fuit hactenus Per excellentiam celebratum, etc.