Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXCELLO

EXCELLO, (EXCELLARE) Cum uxore esse, In Gloss. Isid. infra Excilare, Cum uxore esse in libertate. Excilare male dictum putat Graevius pro Excellare. Est autem Excellare, si bene conjicit Reinesius, Extra cellam vivere, relicta prfessione monastica, libere cum uxore in saeculo vivere.