Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXCORIO

EXCORIO, (EXCORIARE) Virgis vehementius caedere, Gall. Escorcher. Fridericus I. Imper. de Pace tenenda: Si quis quinque solidos valens, aut amplius, furatus fuerit, laqueo suspendatur. Sin minus, scopis et forcipe Excorietur et tondeatur. Arnoldus Lubec. lib. 2. cap. 37: At illi indignati, virgis Excoriaverunt eos, et decalvatos ad dominum suum remiserunt. Vide Sicamam ad Leges Frisionum tit. 9. Gloss. Saxon. AElfrici: Excoriatus, Be Beflae, a Beflean, decorticare, excoriare, unde forte nostrum Befler quelqu'un, Subsannare, irridere quempiam tanquam caesum virgis. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 3. col. 470. voce Bifilljan. In Legibus Rotharis, apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 43. col. 2. Excoriare, est Corium detrahere: Si in flumine animal cujuscumque mortuum fuerit, aut ubicumque, et alius homo cujus non fuerit, Excoriaverit, componat solidos xii. Vide Leg. Sal. emend. tit. 68. supra Decorticare Caballum. Occurrit iterum hac notione in Memoriali Potestatum Regiensium ad annum 1218. et in Consuetud. Auscicorum MSS. ann. 1301. art. 88. et 89. Gesta Episc. Virdun. cap. 2. apud Pertz. Scriptor. tom. 4. pag. 40: Vidimus coxam hominis cum cruore usque ad nates Excoriatam. Vide, Decoriare et mox, Excorticare.

Supplicii genus, in Charta ann. 1328. ex Reg. donor. in Cam. Comput. Paris. fol. 30. r°: Item en tous cas là ou l'en fait justice, li mounier de la ville (de Baugency) font l'exécution à leur coust, soit pendre, ardoir, boulir, enfouir, Escorcher et fuster. Excoriation, Morbi genus, in Lit. remiss. ann. 1427. ex Reg. 174. Chartoph. reg. ch. 42: Icellui Jacques fut surprins d'une très griefve maladie, nommé Excoriation ou autrement, et pour avoir et trouver garison d'icelle feust alez en la ville de Bourges, de là à Tours, et dudit Tours à Lyon sur le Rosne, et de là à Avignon, etc.

Excoriare Cruces, Aurum et argentum ab iis expilare, apud Radevicum lib. 3. de Gest. Frider. cap. 10.