Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXEMPLA

EXEMPLA, fem. gen. pro Exemplum, pluries apud Mabill. tom. 2. Annal. Benedict. pag. 705. Alibi non semel mendose scribitur pro Ex epistola, ut multis probat Stephanus Baluzius tom. 2. Capitul. col. 1241. et seq.