Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXEMPLAR

EXEMPLAR, In quo differunt Exemplar et Exemplum docet Rollandinus in Summa de Notaria: Exemplar dicitur originalis scriptura. Genus videlicet ex quo generatur vel ducitur Exemplum, quod quidem appellatur Originale, Auctenticum. Exemplum vero quod etiam vocatur Intextum, vel Sumptum, est scriptura exemplata, generata, vel sumpta ex priori sive originali scriptura, unde versus: Exemplar genus est, Exemplum quod trahis inde. Et: Exemplar generans, Exemplum quod generatur. Vide Salmasium de modo usurar. cap. 1. Et Goclenium in Lexico Philosoph. pag. 307.