Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXEMPLUM

EXEMPLUM, Argumentum, figura. Epistolae Pontificum Romanor. Ep. 67. et apud Miraeum tom. 1. pag. 643. col. 1.: Praefulgidos atque nectareos regalis potentiae vestrae per Arvinum Ducem suscepimus apices, in quibus referebatur, quod Palatii Ravennatis civitatis musiva atque marmora, caeteraque Exempla, tam in strato, quamque in parietibus sita, vobis tribueremus. Anastasius in Leone III. PP. pag. 123: Fecit autem in Patriarchio Lateranensi triclinium majus... et in circuitu laminis marmoreis ornavit, atque marmoribus in Exemplis stravit. ibid. pag. 127: Et in pavimento marmoreis Exemplis stratis. Ita pavimentum Exemplis stratum, idem est ac tessellatum, in quo diversae formae et figurae exprimuntur. Hinc vestes variis Exemplis, et figuris ornatae ἐξεμπλωτὰ dicuntur apud Eustathium ad Od. 2. et ἐξεμπλωτὰ πευϰία apud Nicetam in Codice Babaro-Graeco, tapetes Exemplati et figurati, pro quo in Graeco est ἀλουγροὶ τάπητες. Ita Nicolaus Alemannus in Dissert. de Lateranensib. Pariet. lib. 3. cap. 2. et Salmasius.