Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXEMPLUM

EXEMPLUM,² Idem quod Exartum, Essartis, Silvae vel dumeta in terram cultam redacta. Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 28: Concessi... Abbatiae S. Vincentii Cenoman. duas partes totius decimae de feodo de la Bastine de omnibus Exemplis tam in plano quam in nemore factis et faciendis. Charta ann. 1126. in Tabulario Vindocinensi: Joannes filius Goffridi Comitis Vindocinens. calumniatus est Exempla Wastinae, quae adjacent Villae Dei, et saisivit. Regestum Castrum Castri Lidi in Andibus fol. 50: De nemoribus militum et feodalium de foresta, ipsi habent sua, tali conditione, ut ipsi non poterunt Exemplare, nec vendere, nec dare omne forestagium. Fol. 47: Exempla etiam nemoris S. Joannis, quod de feodo Belismensi constat, quantum juxta feodum Gusae continetur, habet in dominicum. In eodem Tabular. f. 54: Nul ne puet vendre bois ne pleysseys és viez Essauples de Burçoy, ne és noviaus, sans asentement au Seignor de cette forest. Vide Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 63. 64. 87. et Lobinel. Hist. Britan. tom. 2. col. 211.

Examplum, in Notitia initae pacis inter Gaufridum Comitem Andegav. et Gervasium Episcop. Cenoman. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 159: Statuit ei dare illico de Examplis intra foresten Guastinae, etc.

Exemplarium, Examplarium, Eadem notione. Charta Ludovici Regis Franc. ann. 878. ex Tabul. Eccles. Barcinon. in Append. ad Capitul. n. 110: Et villam Campinos cum Examplariis, aedificiis, casticiis et vineis, etc. Charta Willelmi Comitis Belismensis apud AEgidium Bry in Hist. Comitum Perticensium: Dedimus etiam Ecclesias de Domfronte, et decimas omnium agriculturarum quae fiunt in Exemplariis forestarum praedictarum.

Exemplata Terra, Eruncata, virgultis purgata. Charta Philippi Reg. Franc. ann. 1260. apud Sammarth. in Abbat. Fontis Danielis: Decimam partem totius redditus... de terra Exemplata et Exemplenda in eadem foresta. Charta Philippi Regis Fr. ann. 1206. in Regesto Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1299. Tabularii Regii num. 57: Et decimam partem totius redditus ejusdem juelli (de Meduana) de terra Exemplata et Examplanda in eadem foresta de Fossa Loven, etc. Alia ejusdem Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1310. ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 77: Plateas, landas, bruerias, et Examplata seu essarta, etc.

Exemplare, Eruncare. Chartular. B. M. de Bono-nuncio Aurelian. tit. VDA. in Transactione ann. 1205: Illud nemus Exemplare non poterit.

Nostris alias Exempir et Exemplir. Lit. remiss. ann. 1451. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 65: Pour laquelle cause icellui suppliant... print ung sermeau (ou fermeau) à Exempir hayes et buissons. Aliae ann. 1477. in Reg. 203. ch. 61: En allant icellui suppliant ainsi Exemplir, essarter et deschaller les terres de son maistre, etc.

Exemplatio, Exemplatorium. Char ta Gaufredi Comitis Andegavensis in Tabulario Eccles. S. Laudi fol. 81: Et prope ipsum locum Exemplationem quam permisi facere Joannem Clericum in eadem foresta. Alia ann. 1067. tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 294: Dedimus.... unam mediaturam terrae cum pratis quae ad illam pertinent; et Exemplationes bosci de Boeria, quae erant meae propriae. Charta Goffridi Comitis Andegavorum ann. 1040. apud Sammarthanos in Episcop. Andeg.: Et terram veterem quam ibidem habere dinoscimur, pariterque cum novalibus et Exemplationibus quae postmodum ibi facta sunt. Perperam Exemptationibus in Annal. Benedict. tom. 4. pag. 732. col. 2. Alia Goffridi alterius Comitis Andegav. apud eosdem Sammarth.: Et prope ipsum locum Exemplationem quam permisit facere... in eadem foreste. Charta Caroli C. apud eosdem in Episcopis Vivariensib. n. 34: Districtum quoque ex burguitate,... Melatem quoque usque ad aquaeductum, cum Exemplatorio, silvis, et insulis, etc. Infra: Usque ad summum montis Conati, et usque ad Exemplatorium. Vide Columbum in iisdem Episcopis lib. 1. n. 25. lib. 2. n. 49. Quidam his locis Exemplatorium esse putant locum in quem rivus influit. Sed cum silvis adjungatur, quae aliquando exemplatur, malim existimare sartum significare.

Harum vocum originem vix agnoscunt ipsi, apud quos obtinent, Andegavenses: neque enim pro vero dare velim ab Eximplere ortas, ut essarta, silvarum partes fuerint Eximpletae; alii melius forte divinabunt.