Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXERCITUS

EXERCITUS, Exercitum debere dicuntur vassalli, cum dominorum expeditionibus bellicis interesse, ac pro iis dimicare tenentur. Henricus Huntindon. lib. 7. de Guillelmo Rufo Rege: Suos Exercitibus frequentissimis et geldis continuis vexabat. Vetus Charta apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 276: Et Exercitum faciant D. Regi, sicut et caeteri de parte Regia. Ad mandatum domini sui... extra opidum Exercitum facient, in Chart. ann. 1312. in Alsat. Diplom. tom. 2. pag. 101. Charta Philippi August. ann. 1185. in Hist. Vastinensi lib. 5: Ita et quod universi homines illius libertatis ad omnes citationes nostras nobis Exercitus et equitationes debebunt, quocumque eos ducere voluerimus. Charta Gastonis Vicecomitis Beneharnensis ann. 1215: Praeter Exercitum quem mihi duxi et meis haeredibus retinendum. Aresta ann. 1294. in Regesto Parlamenti B. f. 105: Dom. Rex remanebit in saisina percipiendi Exercitum, seu servitium Exercitus ab Abbate S. Savini ratione homagii et juramenti fidelitatis quae ab Abbate fiunt D. Regi. Fol. 107: Exercitum et equitationem habere. Exercitalis obeditio, in Capitulari 3. Caroli M. ann. 811. Occurrit passim. Vide Hostis, et Placitum Exercitus Regis in Placitum.

Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684: Exercitus, Chevauchée, ou assemblée, ou ost.