Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXERCITUS

EXERCITUS,² Aulicorum turba, Proceres, optimates. Idatius in Chronico: Apud CPlim Marcianus a militibus et ab Exercitu, instante etiam sorore Theodosii Pulcheria Regina efficitur Imperator. Translatio S. Germiniani Mutin. Episc. ann. 1106. apud Murator. tom. 6. col. 90: Nullus enim locus, nulla platea, nulla domus, nulla porticus, nullum atrium saltem vel modicum a conventu populorum poterat inveniri vacuum. Adest etiam ad hoc spectaculum Princeps Mathildis cum suo Exercitu, omnes unanimiter praestolentes tanti patris translationem. Similis est locutio Lucae 23. 11: Sprevit autem illum (Jesum) Herodes cum exercitu suo: ubi Graecum etiam habet, σὺν τοῖς στρατεύμασιν αὑτοῦ. Vide Valesiana pag. 79. et Glossar. med. Graecit. in Στρατόπεδον, col. 1461.

Exercitus Bestiarum, Grex ferarum in silvis, apud Kennettum in Gloss. ad calcem antiquit. Ambrosden.