Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXHIBEO

EXHIBEO, (EXHIBERE) Praebere alimenta et ad vitam necessaria apud JC. Lactantius de Mortib. Persecutor. n. 7: Haec quoque tolerari possunt, quae ad Exhibendos milites spectant. Et num. 11: Dapibus suis sacrificabat pene cotidie, ac vicariis epulis suis Exhibebat. Nicolaus Trivettus in Chronico ad ann. 1165: Transivit igitur (S. Thomas Cantuar.) ad S. Columbam, Rege Francorum eum humaniter tractante, et in necessariis Exhibente, cui etiam successoribusque suis in Ecclesia Lugdunensi praebendam perpetuam assignavit.

Exhibitiones, Praebitiones, praestationes, tributa, etc. Charta Andreae Laudensis Episc. apud Ughellum: Cunctasque Exhibitiones quae hactenus ad Laudensem comitatum de ipsa civitate, et suburbano ejus redhibitae sunt, etc. Usurpatur etiam eadem notione in Charta Henrici Regis Franc. ann. 1048. Locum vide in Vicaria.