Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXILIUM

EXILIUM, Dissipatio, destructio. Exiliare, destruere, dissipare. Statutum Marlebridgense sub Henrico III. Rege Angl. cap. 25: Firmarii tempore firmarum suarum vastum, venditionem, vel Exilium non facient de domibus, boscis, vel hominibus, nec de aliquibus, quae ad tenementa quae ad firmam habent, spectant, etc. Placit. ann. 8. Johan. Reg. Bedf. rot. 9. in Abbreviat. Placit. pag. 54: Milo de Everesh summonitus ad ostendendum quare ipse vastaverat boscum et terram Roberti... Robertus perdonavit eidem Miloni Exilium terrae, etc. Fleta lib. 1. cap. 11: Vastum et destructio fere aequipollent, et convertibiliter se habent in domibus, boscis et gardinis, sed Exilium dici poterit, cum servi manumittantur, et a tenementis suis injuriose ejiciuntur. Adde lib. 4. cap. 9. § 9. et Bracton. lib. 4. tract. 5. cap. 18. § 1. Villharduinus n. 220: Ne remest nulle riens à Essilier fors la cité de Versoi. Chronicon Flandrense cap. 75: Puis alla vers Peronne ardant ou Essilant tout le pais. Adde cap. 89. MS.: Ne soffrez vos homes Essilier ne porprendre., MS.: Le resne avons Essilié et gasté, Et meint monstier contre terre geté., MS.: Quant verront le leu de venger, Pour moi destruire et Eissiller., MS.: Je n'y sçay aultre jugement, Fors de l'ardoir isnelement... Sans le sceu de vos bons amis, Ne soit son corps à Exil mis. Hinc etiam Picardi verbum Essiller usurpant pro, bona dissipare. Essileurs de biens, apud Philippum de Beaumanoir cap. 58.

Bestiarius. MS.: Chest goupil, qui tant set barat, Que nous apelon chi renart. Senefie le mal goupil, Qui le peuple met en Essil.