Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXILIUM

EXILIUM,² Peregrinatio, iter in longinqua. Vita S. Lugid. tom. 1. Aug. pag. 348. col. 1: Quadam autem die S. Lugidius ecclesiam circuiens, invenit post ecclesiam quatuor viros, qui in Exilium ire cogitabant; quibus Lugidius ait: Vos cogitatis ire in Exilium; ego autem dico vobis, quia locus, ubi nunc pedes vestri stant, ibi corpora vestra sepelientur. Vide Exul.