Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXINANIO

EXINANIO, (EXINANIRE) In nihilum redigere, in Barthii Glossario, ex Raimundi Agilaei Hist. Palaest. Pluries occurrit in Scripturis. Exinanire Latinis est Evacuare, Exhaurire, Exonerare. De Filio Dei dicitur apud Apostolum: Semetipsum Exinanivit formam servi accipiens, etc. Vide Forcellinum.

Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684: Anienter, amandrir, adnichiler, Exinanire.