Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXPLICIT

EXPLICIT, Finitur, absolvitur, cui opponitur Incipit. Voces frequentes in MSS. verbi gratia, Explicit Plinii historiarum mundi liber primus, Incipit secundus. Constat Explicit vocabulum minime Latinum esse, quamvis a Latino sermone ortum: sed Explicitum Martialis lib. 14. Epigr. 1. Explicitum tractatum Ulpianus dicunt, finitum significans, seu absolutum. Annotant Editores Prisciani Grammaticae, haec verba in fine libri 8. in MSS. Cod. inveniri: Artis Prisciani viri disertissimi Grammatici Caesariensis doctoris urbis Romae Constantinopolitanae praeceptoris mei liber octavus de verbo Explicitus feliciter. In libro veteri Psalmorum apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 1. pag. 92: Explicitus est liber iste a Notario Sebastiano Diacono, notum perfectionis diem 4. Kalend. Februarii aerae 987. etc. Orosius lib. 7. cap. ult.: Explicui, adjuvante Christo, secundum tuum praeceptum... ab initio mundi usque in praesentem diem, etc. Sulpitius Sever. lib. 1. Hist.: Salomon coeptum templi opus vigesimo anno Explicuit. Lib. 2: Nihil territus, coepta Explicuit.

Explicit. Papias MS.: Explicit, cujus prima et secunda persona non habetur in usu, quia neutrum est, nec ad homines pertinet, sed ad librum refertur. Jo. de Janua: Explicit, ab explico, as, derivatur. Explicit et Explicuit, verbum defectivum, i. terminatur, et finitur, vel finiuntur et terminantur, nec invenitur de eo plus. Hieronymus ad Marcellam: Scire debemus apud Hebraeos in fine librorum unum e tribus solere subnecti: ut aut Amen scribant, aut Sela, aut Salom, quod exprimit pacem, unde et Salomon pacificus dicitur: ut solemus nos completis opusculis ad distinctionem rei alterius sequentis, medium interponere, Explicit aut Feliciter, aut aliquid ejusmodi. Testamentum Corocottae Porcelli, cujus meminit idem Hieronymus, ita clauditur: Explicit testamentum Porcelli sub die Kl. Lucerninas Clibanato et Piperato Consulibus feliciter. Matthaeus Vindocinensis Carmen suum in Tobiam sic claudit: Explicit, explicitum Thobiam qui legit, instet   Thobiam merita religione sequi. Vide Scaligeriana pag. 15. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. MS: Explicit, Il est finis, Expliciunt, Eux sont finis, et se decline Explicit, Expliciunt, et non plus.