Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXPONO

EXPONO, (EXPONERE) pro Deponere, non semel occurrit. Non. Marcellus lib. 4: Exponere, deponere. Nomen virginitatis Exponere, apud Arnobium: Exponere Episcopos, in Fragmentis S. Hilarii, pro deponere. Togae Expositio, apud Tertull. de Pallio. Exponere veterem hominem, apud eumdem lib. de Resurrect. carnis. Expositionem peccatorum de lavacro repromittit, lib. de Praescript. haeret. Marius Mercator pag. 20: Quia nullum quod Exponerent onus habuere. Proprie est navem exonerare, e navi dimittere, ut in sequenti. Vide Forcellinum. Virgil. lib. 10. vers. 287: .... Socios de puppibus altis Pontibus Exponunt. Vide tom. 5. Spicilegii Acheriani pag. 534.

Exponere hominem ad occidendum, Aliquem adsciscere, ut alium occidat, in Lege Frision. tit. 2. § 1. 2. 3. 9. Elocare, in Lege Salica tit. 31. § 1. 3. Pro Dimittere, concedere, elocare, occurrit in Chart. Theoder. Episc. Misn. ann. 1473: Ipsumque agrum perpetue Exponere pro dicto annuo censu. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Lassen, col. 1195.