Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXPONO

EXPONO,² (EXPONERE) Impendere, Gall. Employer. Necrol. eccl. Paris. Ms. ad Non. Oct.: Obitus pro magistro Guillelmo Evrardi in theologia professore, quondam canonico Parisiensi, qui dedit nobis sex viginti scuta auri Exposita in reparacione domus feodi de Casteneto. Comput. ann. 1479. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 338. col. 1: Exposuerunt tam in carnibus, pane et vino, ac frucha xj. solidos, vj. den. Item Exposuerunt pro pane albo, empto pro dicta coena, videlicet xv. solidos, in altero Comput. ann. 1488. ibid. pag. 48. col. 1.