Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXPOSITIO

EXPOSITIO, Cautio, obligatio, Gall. Caution. Charta Henr. Rem. Archiep. ann. 1235. ex Chartul. Campan. in Cam. Comput. Paris. fol. 114: Nos sumus plegii erga dominum regem Navarrae super Expositione rerum nostrarum patrimonialium, reddendi apud castrum Theodorici Blancham filiam suam, uxorem nepotis nostri Johannis filii comitis Britanniae karissimi fratris nostri, si dictus Johannes, quod Deus avertat, decederet sine haerede. Alia Gaufr. vicecom. Castrid. ejusd. ann. ibid. fol. 283. r°. col. 2: De hoc sumus plegii super Expositione rerum nostrarum. Vide supra Expondere.