Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EXPRESSIO

EXPRESSIO, Enunciatio, verbum, Gall. Expression. Marius Mercator pag. 406: Quod vero in Expressionum summa noster sermo vincatur, non negabo; sed non idcirco Christi mysterium non credatur, sed magis sit merito mirabilius. Quanto enim omni est mente superius et sermone, etc. Virgil. Grammat. pag. 69: Unde et hii, qui non octo, sed plures orationis partes annumerare volunt, adverbium in duas partes dividunt, unam prisco nomine adverbium vocantes, alteram expressorium. Ecce enim adverbia, quae nominibus et aliis adverbiis applicamus, non tam adjunctionem solitam, quam sensuum Expressionem significant. Vide Exprimatio, Veritatis integrator et Expressor, dixit Tertull. in Apolog. 46.