Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FABRICA

FABRICA,² Gallis, Forge, Ordinatio Hospitii S. Ludovici Reg. Franc. ann. 1261: Cambellani habent..... 12. pecias candelae minutae, et Fabricam ad tres equos. Occurrit ibi pluries. Id est, Cambellani habent quidquid ferri necesse est pro tribus equis, ex fabrica Regia.

Charta ann. 1317. in Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 3. r°: Item concessit Felisio de Autisiodoro Fabricam seu forgiam, quam nunc habet supra magnum pontem Parisius.

Accipi etiam videtur haec vox pro quovis aedificio, in Lege Burgund. addit. 1. cap. 1. § 7. et in Lege Bajwar. tit. 8. cap. 2. § 1. in qua alii Codd. habent basilica, ut monet Steph. Baluzius, adeo ut fabrica et basilica idem fuerint. Litterae Alberti Imp. ann. 1300. apud Ludewig. tom. 6. pag. 40: Quaeque Fabrica in Nurinberg solvet (Burgravio) unum solidum annuatim.

Pro quavis officina, quo sensu Fabbrica utuntur Itali, legitur in Charta ann. 1048. apud Lamium in Delic. erudit. inter notas ad Hodoepor. Charit. part. 3. pag. 1034: Una cum casis et hedificiis et universis Fabricis suis, etc.