Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FABRICA

FABRICA,³ Opificium quodvis ferrarium. Tradit. Fuldenses Schannatti pag. 403: Slavi cxx. singulas libras lini (debent) Scutatores scuta xii. et una Fabrica. Extractum computi anni 1327. Histor. Dalphin. tom. 2. pag. 216: Cum Dominus veniret de Jostis Tollini solvit pro Fabrica xxi. den. Hoc est, pro calceando equo, qua notione non semel accipitur vox Fabrica in Instrumentis Dalphinalibus.