Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FABRICA

FABRICA,⁴ Proventus Ecclesiae, illius reparationi aliisque divinum cultum spectantibus destinati, Gallis la Fabrique. Addit. 4. ad Capitul. cap. 58: Quod in unaquaque ecclesia cui Episcopus praeest, quatuor tam de reditibus quam de oblationibus fidelium fieri debeant portiones; ut una sit Episcopi, alia clericorum, tertia pauperum, et quarta Fabricis ecclesiasticis adplicetur. Litterae Caroli VI. Franc. Regis ann. 1385. inter Anecdot. Marten. tom. 1. col. 1614: Interdum contingit, ut in Ecclesiis in quibus Praelati fructus, reditus et proventus unius anni, et Fabrica fructus alterius anni percipere consueverunt. Testamentum ann. 1423. apud Blount in Nomolex. Angl.: Item lego Fabricae ecclesiae cathedralis Hereford. xii. den. Item lego Fabricae capellae B. Mariae de Bromyard xl. den. Fabrica Ecclesiae, in Obituario Morinensi f. 32. Occurrit praeterea apud Madox Formul. Anglic. pag. 430. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 6. col. 2. pag. 19. col. 2. etc.

Fabrice, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1476. ex Reg. 204. Chartoph. reg. ch. 183: La Fabrice de la parroisse de maille, etc.

Fabricales Litteras appellat Clemens IV. Papa ann. 1267. in Epistola ad Archiepiscopum Hispal. inter Anecd. Marten. tom. 2. col. 476. Litteras quibus Rom. Pontifex Regi concederet licentiam accipiendi partem proventuum ad Fabricam Ecclesiae pertinentium.

Fabricales Decimae, Ead. notione, ibid.