Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FABULA

FABULA, Pactum, conventio, Pourparler. Glossarium vetus: Fabula, id est, pactum conditionis. Qua notione vocem hanc usurpat non semel Lex Longobard. lib. 1. tit. 9. § 9. tit. 23. § 2. tit. 30. § 3. lib. 2. tit. 1. § 1. Leges Rotharis Regis tit. 53. 65, tit. 105. § 30. etc. apud Heroldum. Roth. 144. 351. 191. 178. Vide Grimm. Antiq. Jul. Germ. pag. 433.

In Foris Hispanicis lib. 3. tit. 1. § 6. lib. 5. tit. 2. § 4. dicitur ille morir sen fabla, seu mori sine fabula, qui moritur intestatus, tabulis testamenti non confectis. Mori sine lingua, apud Tyrium. Vide Gamales, et, Inordinatus.