Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FABULA

FABULA,² pro Rumore, apud Senecam lib. 3. de Benefic. cap. 23. et aliis locis, S. Hieronymum Ep. 33. ad Castrutium, Tertullianum Apologet. cap. 21. etc. Fortunatus Carm. ad Justinum Imp.: Currit ad extremas fidei pia Fabula gentes. Epistola Sigeberti Regis ad Desiderium Episc. Cadurcensem tom. 1. Hist. Franc.: Dum Fabula currente a pluribus et fidelibus nostris cognovimus, etc. Gregorius Turon. lib. 5. cap. 49: Fabulam fingit, quod Guntrannus Rex capere vellet Turonicam civitatem.