Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FABULA

FABULA,³ Historia, narratio. Vita S. Eparchii Abbatis Inculism. cap. 17: Fabulas eremitarum eis saepius exponebat. Fortunatus Presbyter in Vita sancti Medardi Episcopi, apud Acherium Spicil. tom. 8. pag. 410: Vos, vos, inquam, qui dicimini Pastores, Abbates, Rectoresque Ecclesiarum, vos, haec Fabula, non fabula, sed res veraciter gesta respicit, vos instruit, vos ammonet, etc.