Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACIO

FACIO, (FACERE) Commorari. Exodi cap. 34: Fecit ergo ibi cum domino Moyses 40. dies et 40. noctes, etc. Papianus in leg. Miles, ad leg. Jul. de Adulter. (lib. 48. tit. 5. fr. 11. § 5.): Ne sibi computarentur dies, quos in custodia Fecisset. Adde leg. 14. D. de Statu lib. (40, 7.) In Monumentis Christianis: Fecit annos xx. etc. pro vixit, passim habetur, apud Gruterum 447. 3. 838. 12. 842. 7. 1051. 1. 1176. 9. In Actis Apostol. cap. 18: Ποιήσας χρόνον τίνα. Et cap. 20: Ποιήσας τε μῆνας τρεῖς. Occurrit haec loquendi formula non semel apud Scriptores, Senecam Epist. 67. Capitolinum in Maximo, Julianum Antecess. Constit. 15. § 57. in Collat. Carthag. cap. 142. apud S. Jacob. Ep. 4. in Actis S. Theogenis Mart. n. 12. S. Fructuosi n. 2. in Actis SS. Nicandri et Marciani apud Carracciolum sub finem, apud Gaufridum lib. 2. de Vita S. Bernardi cap. 3. Anastasium Bibl. in S. Marcello PP. in Hist. Eccl. pag. 77. 99. Domnizonem lib. 2. cap. 18. Lupum Ferrar. Epist. 4. etc. Vide Glossar. Pithoei ad Julianum Antecess. et Marin. Pap. Diplom. num. 73. not. 34. Ubi Fecit mensis talis dies tot, etc. Loquendi formula frequens in Actis quinti et sexti saeculi, pro diei ac mensis charactere. Nicetius Episcop. Epist. 2. tom. 1. Concilior. Gall. pag. 323: Per festivitatem S. Martini, quam undecima die Facit November. Vetus Epitaph. in Monast. S. Crucis Burdegalensis: Hic requiescit bone recordationis humilis KPI. Monmolenus, qui vixit annus CCC. (circiter)septuaginta, aput quem nullus fuit dolus malus, qui fuit sene ira jocundus, hoc est accepit transitum sub die VI. Iidus Augustas, ubi fecit Augustos dies septem, anno V. regnum Donni nost. Chlodovei res †. Alia bina Epitaphia conjugum paris, inventa in Ecclesia S. Acheoli juxta Ambianum ann. 1660: †. Leudelinus hic requiescit in pace, vixit annus L. defunctus est ubi Ficit genar. dies XV. † Valdolina hic requiiscit in pace, vixit annus XXX. defuncta est, ubi Ficit Julius dies XXVIII. Tabular. S. Cyrici Nivern. ch. 28: Theotbaldus scripsit et dictavit in mense Octobris ubi Fecit dies 13. anno 1. regnante Ludovico Imperatore. Hujusmodi diem et mensem adscribendi formulas similes proferunt placita vetera optimae notae, quae Jo. Mabillonius eruit ex veteribus corticeis membranis Monasterii S. Dionysii, quas una cum eodem viro doctissimo ac humanissimo videre contigit in Chartophylacio ejusdem Monasterii ann. 1671. et tom. 4. Actorum SS. Ord. S. Benedicti inseruit pag. 617. 618. 620. Ea autem fere semper ita clauduntur: Datum quod Fecit mensis Augustus dies duodecim. Datum quod Fecit mensis Junius dies quinque, etc. Vide Vitam Aldrici Episc. Cenoman. num. 69. et Acta Episcopor. Cenomanensium tom. 4. Analector. Mabillonii, ubi haec formula passim occurrit, et infra Quod fecit.