Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACIO

FACIO,¹⁶ (FACERE) Cantare. Acta Mss. capit. Paris.: De funeralibus reginae Franciae cum omnibus caeremoniis 15. Febr. 1513. Missam decantavit reverend. dom. Cenonomanensis: archiepiscopus Lugdunensis evangelium Fecit, cui assistebant abbas S. Genovefae et Guillelmus Hector canonicus: epistolam vero dom. Senonensis, cui assistebat abbas de Rota portans librum et Thomas Du Prat canonicus. Reg. visitat. Odon. Archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 509: xj. Kal. Januarii Rothomagi Fecimus nostrum O.