Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACIO

FACIO,² (FACERE) Gall. Faire avec quelqu'un, hoc est, Rem conficere, negotium peragere, pacisci. Gregorius M. lib. 2. Ind. 2. Epist. 32: De Neapolitana vero urbe... vobis indicamus, quia ut cognovimus, cum Arnulpho se Fecit, et reipublicae contra fidem venit. Anonymus Barensis in Chr. ann. 1073: Et secundo die intrante Febr. Fecit cum ipso Duce. An. 1089: Mortuus est Urso Archiep. et electus est Helias, et Fecit Bari cum Boamonte. Idem ann. 1080: Ipse Dux Fecit fine cum Bari, et mense Aprili Fecit Taranto cum illo et Trane.