Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACIO

FACIO,³ (FACERE) Colere, arare. Capitul. de villis cap. 8: Ut judices nostri vineas recipiant nostras, quae de eorum sunt ministerio, et bene eas faciant. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 27. verso col. 1: Radoardus lidus et uxor ejus lida... Faciunt in vinea arpen. iiii. in unaquaque ebdomada et curvadas ii. Ibid. fol. 28. col. 2: Macebodus colonus... Facit in vinea dimid. arpen. et Facit ortum dominicum. Donatio anni 1164. apud Acherium Spicil. tom. 8. pag. 196: Adhuc etiam dederunt terram illam quae est ad Rocam caducam, quam Faciunt Pontius Balzans et Pontius Alonis, et terminatur, etc.