Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FACIO

FACIO,⁴ (FACERE) Dare, praebere. Charta Geraldi Abb. S. Joannis Angeriac. ann. 1385. ex Chartulario ejusd. Monasterii pag. 458: Item qualibet die pro Fratribus mortuis nominatis in Capitulo debet Facere dominus Abbas et vinum in refectotorio de Conventu. Ibid. pag. 459: Item Camblentus debet Facere per medietatem Quadragesimae... centum pauperibus cuilibet duo allecia. Item pag. 460: Debet Facere jadellos et scutellas et tersoria ipso die ad faciendum Mandatum. Rursum occurrit pag. 464.